# De mundo 217

William Gilbert, De mundo, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/217

LIBER Non sunt qualitates nec privationes, sed imposiOpacum, Translucidum ta vocabula miCorpus: Crassum è Tenue nus opacis & minus crassis, & caeteris. Corpora, natura sunt opaca omnia; quaedam magis, quaedam minus. Nix alba, parietes, vermes, non lucent, nisi fuerit exiguum aliquod lumen. Serenum coelum, & coeruleum, non fit ab aëre, & colore aëris; quia magis est coeruleum prope Zenith, quam prope horizontem. CAPVT XXXII. De rerum generatione. C Emina, dum sicca manent, non crescunt; at humoO re semel perfusa, funduntur & germinant. cum enim humorem imbiberint, humor insito suo actu & ambientis amplius promovetur, atque motus ille vegetat, materiae seu humoris additione crescit & germinat: forma limites imponit & figurae destinat lineamenta, & cancellos dat certos. Humoris actus dilatando extendit corpus, extensum aut fluore inanitum, humorem absorbet finitimum, operante forma ad sui praeservationem, quae instrumenta apposuit accommodata, radices undique sparsas, & fibris plurimis instructas. Actu & attenuatione, calore scilicet, concepti radicibus humores adscendunt in truncum, ramos & folia, pergunt iisdem viis, assimilantur, & naturae totius accommodantur. Qui motus à forma compositus, humoris attenuatione incitatus, vita est uniuscujusque vegetantis. Ita in animalibus plurimis semen masculum à matrice concipitur, fovetur, humore perfunditur idoneo, funditur & dilatatur in corpus. Forma semine concepta, lineamenta prima figurae fingit, dum humor attenuans agit. Animadvertendum, quod calor (sive attenuatio humoris) in radice stirpium non allicit è terra humores, sed forma advocat.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
