# De mundo 220

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/220

Pungunt igitur, rodunt, irritant per substantiam: subsequitur calor in corporibus nostris, & actus assurgit in humore. Siccis imposita, ut ferro & lapidibus, calorem non excitant. Sic aromata plurima, & nonnullae herbae, in se calorem continere videntur conclusum suae ac propriae materiae septo. Metalla confuse generantur in venis, & cum recrementis, & varia inter se. Fit plerumque ut nonnulla quae specie sunt diversa, cum separantur, unum tamen constituant corpus. Ab origine metalla simul in una eademque vena oriuntur in uno concreto corpore, aurum, argentum, aes, & recrementum. Ita in lacte butyrum, caseus, serum; In favis, mel, propolis & cera; quae posteaquam separata sunt, suis formis dotata existunt. Neque caseum, si macer fuerit, quisquam commutare potest in butyrum, nec butyrum in serum; ita neque mel in ceram.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
