# De mundo 221

William Gilbert, De mundo, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/221

MEILOROLOGIA CONTRA ARISTOTELEM. LIBER TERTIVS. Inprimis constat eam de aëre & elementis, quam in libro nostro de rerum principiis descripsimus, recipi & scriptis monumentis permanere Philosophiam, quae vulgo captu & intellectu facilior putatur, quanquam vanissima sit & inutilis. Nam praeterquam quod imbecilla ingenia nugae delectant (quemadmodum monstra in picturis) etiam philosophari cupit ipsa ignorantia; & communis omnium error plurimos vel invitos trahit. CAPVT PRIMVM. Meteorologia quid sit. Eteorologia enarratio est eorum omnium, quae in sublimi, in aëre sunt suspensa, aut feruntur, aut apparent; praecipua Philosophiae naturalis & inclyta pars. nos impressionum doctrinam appellare possumus, quod ut plurimum in superiori loco contingant, & quasi impressae videantur, calore & vigore seu spiritu terrestris globi, aut coelestium corporum influentia. Dici etiam ut plurimum possunt ostenta, quae animos hominum suspensos faciant ac dubios. Sed nos Aristotelem secuti & persecuti, latiorem ingressi sumus dicendi campum, cum ille non superna tantum, sed inferiora, & pedibus nostris substrata, maria, montes, flumina, fontes, terrarum penetralia, hoc uno sub titulo perscrutatus fuerit. Quare non solum Meteora, quae a vulgo philosophantium dicuntur corpora imperfecte mixta, propter subitam generationem, & facilem resolutionem; sed & alia, etiam magis firma & cohaerentia, perfectius à natura elaborata, à nobis inquirenda veniunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
