# De mundo 222

William Gilbert, De mundo, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/222

Quare è Veterum elementis, de subjecto harum rerum, anima & materia, de mari, fluviis, montibus, terrisque dicendum; de ardoribus, quae ὑπεκκαύματα; de vapidis quae ab halitu prognata; de apparentiis, quae φάσματα & κατʼ ἔμφασιν existunt; quae licet spectata per se existunt sine ὑποστάσει, tamen in subjecto fiunt omnia. CAPVT II. De materia sublimiorum impressionum. E harum impressionum materia, alia longe sententia nostra à Peripateticorum doctrina. Verum quidem est, terram & aquam, globum scilicet terrestrem, materiam suppeditare praecipuam, & per ἀναθυμίασιν seu evaporationem ad superiora scandere; quam dividunt in humidam, quam vaporem, & siccam, quam exhalationem appellant. Sed intelligendum in terrestri globo duplicem ubique confusum humorem, aqueum & pinguem; ab his aqueae & pingues evaporationes, aut mixtae, excitantur caloribus & radiis; crassae aut tenues, cohaerentes aut confusae plurimae & continentes, aut paucae & exiles; plurimis inter se differentiis, ob variarum causarum actum, disjunctae. Quin & plerumque aliquid de valida & communi terrenorum hypostasi, sale scilicet, effertur; ab his elaboratis, tam varius fit caliginosi nostri coeli apparatus. Elaborantur perficiunturque à calore tam insito, quam circumfuso, aut insito in medio, aut continuato à Sole & astris; aut fuga caloris, & exstinctione, qualia quae frigida dicuntur; nomine indito distinguendis naturis, ob privationem, orbitatem, & perditum & amissum calorem, non effectricem vim aut qualitatem. Humidum vero continent plurima dissimilitudine discretum, ob varium caloris modum, & moderationem materiae. Siccum vero à communi omnium matre reportant, quod etiam coelorum efficientiis diversis suas induit dissimiles naturas.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
