# De mundo 229

William Gilbert, De mundo, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/229

At nos contra, ideo non ignitos esse facile demonstrabimus. nam cum vastissimis per longissima aëris spatia incendiis, aridae exhalationes, calorum & siccitatum fomites, trimestri aut annua conflagratione evanescunt & absumuntur, an ideo majorem potius vim mortales affligere, quam potius in natura exhaustam & consumptam defecisse, videatur? Quod & vulgus apud nos semper observare solet, cum coelum gravius per aestatem coruscat, futurum ilico uti calores & siccitates aestivales remittant sese. Restat jam Erasti ratio, quam vocat invictam. Nemo non scit lumen Solis potentius in Luna reflecti, quam in exhalatione: at haec in umbram terrae incidens lumen amittit omne. Cometae contra tum maxime splendent, cum in nocte, seu umbra terrae consistunt; ex quo certissime demonstratur, lumen eorum non esse mutuatum à Sole. Intelligis, vir erudite, cometas plerumque tam longinque à terra efferri, ut facile in terrae umbram non incurrant. Cometae nunquam integro cursu per eclipticam, ut planetae, transcurrunt; & Luna rarius in umbram incidit, propter eam, quam nacta est, latitudinem; nisi cum ad alterum intersectionis terminum, ad caput vel caudam Draconis, idque in Solis oppositione, pervenerit. Sed oportebat hoc modo argumentum direxisse; fuit cometes, qui altitudine, non plus quam Lunari, cursum suum recto ordine per eclipticam intendebat, pervenit ad Solis oppositum radium, sine magna aliqua latitudine (nam quae infra Lunam multum posita fuerint, cum Ff 3 Dis in Meridiem aut septentrionem declinant, facile umbram evadunt) & tum maxime splendebat; ergo non est ejus lumen à Sole mutuatum: quod ille nunquam ullis monumentis probare potest.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
