Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 230
Unproofread scanNot analysed yet
At nos contra, si igneae naturae &flammatae esset crinita, cum à solari radio illuminatur, parum admodum ex se splendesceret, velut in majoribus in Sole positis flammis apud nos apparet, grassantibus per agros aut in urbibus incendiis. Nec obstat illa Scaligeri subtilitas in Cardani subtilia, Igneum lumen à Sole luminiferâ vi non impediri, sed tantum organum ipsum, mediumque adjacens illustriori lumine perfunditur; quare minime à minori lumine movetur. quae vero lucem referre sua natura alienam possunt, sive lucem illa contineant propriam, ut stellae, ut gemmae, clarescunt luminibus; quod si minus conspiciantur, propter luminis majorem vim circa organum fit. flammae vero lucem non referunt alienam, minusque quam illae aliena Solis nitescunt: quare illustratae Solis radiis vix conspiciuntur. Sed crinita stella, tum vel maxime caudata illa ingens anni 1578, quae illico in ipso Solis occasu apparuit, cum adhuc summa nubium inferiorum Solis lumen perstringeret, quae ad duorum milliariorum spatia à terra distarent, fulgida tamen à lumine potentissimo illustrata, vel in ipso crepusculo, apparuit. Quid ita Cometae lumen semper jacitur, &à latere extenditur, cum stent erectae flammae omnes in pyramidem cohaerente fomite? Sed neque diurna revolutio celerrima, nec ipsius cometae incessus satis concitatus, flammam interturbat; ita sedate, ita tranquille progreditur, ac si ex firmissima materia, &compaginibus robustissimis constaret. Coelum quandocunque ardet, chasma manifeste, flammaeque furentes conspiciuntur. Erumpunt ardores in clibano magno impetu; supernaque petunt. Probatio dibzy G Google tio caudae aversae ex Erasto, fol. 134. ex histor. comeContra REGIOMONTANVM. Inter caetera monumenta, quae plerumque ignare &oscitanter à Scriptoribus extant, illa doctissimi viri Regiomontani maxime placet Historia, quod unico illo exemplo, cometas semper aversari Solem suis radiis, facile persuadetur; quae talis existit.