# De mundo 234

William Gilbert, De mundo, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/234

Mittamus itaque paululum incendiis flagrantes Aristotelicos cometas, ignibusque mihi crede deflagrantes plusquam cometicis; & quid alii senserint videamus, ut Seneca, Apollonius, qui coeleste quidpiam suspicantur. Gemma congestam in unum orbis aetherei portionem, & in globosam facem condensatam, radiis solaribus amplius illustratam putat. Idcirco quo Soli propior existit coactus firmius in speciem sideris excandescit; quo longius removetur, magis quoque dissolutus, in radios enervatur. Denique quid absurdum adeo, si pro coeli cujusque modo vel dignitate, certam subinde generationis speciem in singulis posse fieri concedamus? Scaliger vaporem esse vi tractum ab astrorum aliquo in summam aëris regionem; cujus vaporis natura, non sit ardentis, sed mistae materiae, tanquam fumus aut fuligo, recipiens Solis radios, atque idcirco visibilis, & transmittens eos, atque ideo caudatus. Istud tamen dubitanter proponit Scaliger suum paradoxon de coeli natura; quare etiam addit, Quid si latere alicubi stellas, quae prodeuntes tempore suo, nobis indefinito, sub obtutum veniant tandem, ac ursus ab oculis auferantur? Cardanus existimat Cometam globum esse, in coelo constitutum, qui à Sole illuminatus videtur, & dum radii transeunt, barbae aut caudae effigiem formant; quippe semper aversa à Sole cauda est; coelum esse pluribus sideribus plenum, sed non densis admodum; verum aëre siccescente, aut aliis etiam de causis accipere lumen, non esse vaporem, sed stellam; quia in coelo & supra lunam; quia majorem non habet quam Luna aspectus diversitatem, sed minorem, magisque ad motum reliquorum planetarum, Veneris maxime, movetur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
