# De mundo 239

William Gilbert, De mundo, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/239

Nam eadem olim fuit remotiorum globorum cum fabrica, atque hujus nostri, tum idem erit interitus; neque major illorum, quam hujus dignitas, in quo mens manet humana, divinior quam quidquam aliud in illis; cum propter homines in sacris scripturis saepius patiantur & agant. Quid igitur, bone Deus, omnibus suis partibus aeternum? sed omittamus illa. Magna illa spatia, in quibus circulari motu volvuntur, quae persuaserunt sacra monumenta esse corpora divinâ natura, non patibili constantia, & quintam essentiam? Mathematici credulis imposuerunt Philosophis, Philosophi Theologos perstrinxerunt; illi viri doctiores, dum astrorum cursus metiuntur, circulos, sphaeras, lineas phantasticas supponere coguntur, atque in illam messem suas falces immiserunt Aristotelici, & pro segete umbras tantum, pro corporibus vias tantum corporum invenerunt. atque ista quidem figmenta corporum, esse in rerum natura, non probant unquam ulla ratione, ne attingunt quidem, nisi puerili illa, de vacuo, instantiâ. Quod si existunt, qua tandem ratione immutabilia, & omnibus numeris perfecta, à Peripateticorum principe audiamus. Sequuntur rationes Aristotelis de immutabili coelorum natura, & earum confutatio. Consentaneum est (inquit Aristoteles) coelum ortus expers esse & interitus, & accretionis & commutationis, quod omnia quae oriuntur, ex contrario & subjecto quodam oriuntur; & contra subjecta aliqua materia in contrarium occidunt: at contrariorum, motus etiam sunt contrarii. Si ergo huic nihil contrarium esse potest, propterea quod motui etiam, qui in orbem circumfertur, motus nullus adversetur, recte natura id quod originis & interitus expers futurum erat, exemisse ex contrariis videtur, quandoquidem ortus & interitus in contrariis cernuntur. Inde exscribatur reliquum 3.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
