Latin
CAPVT IV
William Gilbert, De mundo 240
Unproofread scanNot analysed yet
capitis, libri primi de coelo fere ad finem. Si, inquit, ortus fuerit &interitus, accretio aut commutatio, ex contraria erit materia; contrariam non esse materiam, quia non contrarius motus: circulari motui nullus contrarius motus; elementorum motus ad rectam lineam tantum contrarii. At quid ita, obsecro, ex locali motu rerum ortus &occasus? motibus distingui etiam elementa &simplicia in natura corpora simplicibus &contrariis, antea à nobis satis confutatum est. Atqui si motuum vim &efficientiam respicias, non minor inimicitia in circularibus, qui contrariis aguntur cursibus à contrariis coeli positionibus; imo multo major, quam in rectis, eoque major, quo rapidissimis &velocissimis coelestia feruntur motionibus. Sed nequicquam Peripatetica subtilitate urget Scaliger à contrariis locis, quae maxime distant à centro ad concavum. quid namque ille vir doctus inculcat plusquam nauseabundam in locis contrarietatem, cum locus loco nullus contrarius? dissimilitudo est positionum corporum in rerum natura, non locorum logica contrarietas. Depromuntur ista ex illa graecorum officina, qua res ipsas, &omnem philosophiam verborum quorundam &idiomatum logisticis regulis demonstrari &contineri volunt; cum omnis verborum vis, idiomata omnia, vel ad illustranda tantum naturae opera minime sufficiant. Crede mihi, inique comed by oogl comparatum cum Philosophia, si pueris institutae ad disciplinam verborum observationes definitionesque, ulterius naturam ipsam perstringerent. mitto nunc logistica ad juventutem instruendam verba. Commutari, inquit, aut augeri nullo modo potest, quod nihil ex quo coelum originem sumpsit.