# De mundo 246

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/246

Interiores mundi hypostases sunt, ab horum aliquibus: nunc plurimis, nunc paucioribus. ob configurationem, situm, & motum effluunt per vasta aetheris spatia confluuntque resolutae substantiarum proportiones, variisque modis, nubium instar, conglomerantur, quas illico Solis radii illustrant feriuntque: variamque formam à varia materia praebent. Et quamquam non ita materiae molem amplam accumulent constantiores illustresque planetae, ut terra aut Luna; suorum tamen corporum dimittunt fluores, instar spirituum diffluentes. Fiunt itaque cometae tanquam generali in aethere recessu: qui cum zvzygiis compinguntur, contrariis rursum motibus dissolvuntur diffluuntque; atque si in terram delabuntur partes ullae, aut vis ventorum ingens, aut siccitates magnae insequi solent. Planetas fundere & dimittere suas substantias, in Luna manifestum est sensibus nostris, mediantibus ejus spiritibus, qui sunt ipsae substantiae; qui spiritus apud nos incorporantur, atque illa est crescentium omnium à Luna impraegnatio. Non illud fit nudo lumine & radio phantastico, etiam & ad terrae angulum impellit maria, atque supra Finitorem nostrum & à summo coelo. Devoluta vero ad perigaei terminum mirabiles habet efficientias, diversas ab apogaeo, uti naturam diligentius contemplantibus manifestum. Nec mirum, quomodo sine ullis certis finibus corpus imperfectum velocissimo cursu moveretur; quin protinus dissiparetur. Nam & nubes aliquando integrae diutius in caliginoso hoc nostro coelo (aëris intra ambitum) ventorum impetu velociter transcurrunt. At in aethere nihil est, aut exiguum, quod renititur: non feruntur commota corpora ab inani, non sistuntur, non distrahuntur. Missilia apud nos tardius multo volant, spirantibus austris & crassescenti aëre; liberius multo, claro Aquilone. At illic plus quam flantibus aquilonibus clarescit aether sua natura, nulla immixta labe. fluunt ergo, volant, ad omnem incitationem firmiores evadunt. Saepius à nobis nubiferae regionis illuminationes à Sole, hora una aut altera post occasum animadversae, quae cometas radiis aemulantur: veluti nono Septembris 1580, cum propter nubium temperamentum inter horam septimam & octavam, colores varii visi. atque ista mihi scribenti, cometarumque materiam tractanti, uno in loco visus pseudocometes tanquam simia, cauda, ut oportuit, à Sole aversa.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
