Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 252
Unproofread scanNot analysed yet
Viti admirantur plurimum Philosophi nubium in M aëre volutationem, sine inclinatione in terrae molem. Nubes graviores esse aëre ipsoque crassiores facilè cuivis cernere licet. quare in his aliquid philosophari non alienum aut superfluum erit. Aqua, humoresque telluris à calore solvuntur in vapores, qui fusionis impetu, &tenuioris substantiae ratione, attollente aëre ipso, in altum assurgunt, donec aut impetus ille desiit, aut aër ipse in alto rarior ipsum amplius efferre non valet, aut ille calore jam fere exstincto in nubem transit. Nubes vero, etiamsi opacae, non ita tamen graves, cum opaca plurima multo sint leviora plurimis transparentibus, &luminosam vim admittentibus: ut plumae &cardui lanugines minus multo ponderant, quam vitrum &specularis lapis: perinde in aquis ligna minus ponderant, quam aquae; attolluntur enim ad superficiem ab aqua &fluctuant, non tamen sunt magis transparentia quam aqua, sed prorsus opaca. Quare &fumus de lignis ignescentibus excitatus, paullo altius cum ascendit, in aëre pendet &fluctuat intra lapidis jactum, nec statim deorsum fertur, &tamen, ut nubes, Solis à nobis splendorem intercipere potest. Cum multa simul tormenta aenea disploduntur, praesertim cum ad superiora diriguntur, nimbus oritur, qui in aëre placido cum vento vagatur. In montosis regionibus saepissime videre possumus nubes infra verticem montis ventorum impetu transcurrere, non deorsum ferri. varia enim &valde dissimilis est nubium altitudo. aliae vix duo stadia à terrae superficie distant, aliae milliare, aliae duo milliaria, tria, vel quatuor. Gradibzy G Goog Graviores nubes sustinentur levioribus immixto aëre in sublimi; non aliter atque plumbeum vas innatat aquae aëre plenum. Ac veluti cortex non petit fundum in aqua, propter in rarioribus viis aerem inclusum; ita nubes non deorsum feruntur, propter rariorem in illis mixtum, &in loco generationis eorum conceptum tenuiorem, (quam prope terram) aërem.