# De mundo 254

William Gilbert, De mundo, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/254

LIBER QVARTVS. CAPVT PRIMVM. Ventus non fit ab exhalatione calida & sicca. SEntorum natura potens, fulminis plerumque rabie incitatur; sed & placida motione sine impetu aut furore aërem re purgat. A terra vero oriri materiam illam manifestum est, eamque tam non à superficie, & ambitu terrarum, quam à profundioribus visceribus, cum altissima maria ante tempestates graviores, surgentibus ex imis intervallis halitibus turgescant & agitentur maxime; perinde ac cum terrae motu quatiuntur regiones, maria etiam insanis ictibus contremiscunt. At in calidioribus regionibus & temporibus quiescit magis aër, perinde ac frigidissimis: temperatis invalescunt nimbosa proelia. Pereuntes igitur venti à calido & sicco: ejusdem generis ex toto non sunt. Ver, media climata, aurora & occasus ventos fovent; humidus aër, pluvia, ventos exstinguit: quanquam saepius immixtus imbri ventus rapidissimus cuncta prosternit. Quid? an igitur halitus crassus? talis vero in nubem propensior; & aquas, aut nebulas, & caligines gignit; solisque ventis aër non densatur, sed nonnunquam clarescit. Ventorum igitur origo, aut motus, aëris tantum est fluctuatio, perinde atque fluminum impetus, à propria vi, & generationis successione impellente, ut & astrorum cursibus & radiis: aut vis illata ex resolutione, cum humida concretaque novis caloribus solvuntur, solutaque sedes spariosiores quaerunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
