# De mundo 257

William Gilbert, De mundo, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/257

Sub aequinoctiali vero & calidiori Zona assurgunt exhalationes calidae & siccae; aut si alterius conditionis fuerint, illico ab ambienti calido & & sicco in eandem naturam convertuntur, perinde atque aestate nobis media luce; quare minime ab halitu calido & sicco excitantur venti. Quaeri potest, cur venti oblique ferantur, non altiora, nec suprema petant, sed in altitudinem quasi unius tantum milliaris rapidissime, tanquam finibus & angustiis coërciti, ferantur? Atque hoc etiam observare saepius licet, nubes in superiori quasi altitudine quiescere, nec distrahi aut promoveri ventorum impetu; inferiores vero, & terrae finitimas, quasi intra semimilliare, aut trina stadia dissitas, insanis cursibus festinanter concitari. An caligo, aut frigus mediae regionis, impedit, quo minus am plius ad spatiosiora scandant, uti Peripateticis nostris videtur? vel potius, quia suae soboli amplius terreno cursu innituntur, recognoscuntque pleno cursu spiramenta jam nunc è terra effluentia, quae sibi in subsidium rapiunt, per quae etiam cupidissime transeunt, non aliter atque effusus in plano humor, eo intendit, quo plani superficies tractu aliquo humenti designatur, siccum omnino declinans, neque amplius à terra efferri recte potest, scilicet quod communem matrem, tanquam umbram comitatur, alligaturque terreno globo tanquam parenti; quemadmodum & omnis aër intra ambitum, nubesque terris exigua distantia tanquam vestes adhaerent, nec diurnis revolutionibus asportantur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
