# De mundo 26

William Gilbert, De mundo, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/26

Sed neque aëris partes adeo solidae sunt ut tanquam intra carcerem coërcere alium aërem, aut ab ipso coërceri possint; nec infima aëris regio tota, aut major ejus pars, unquam simul incalescit in frigidis & rigentibus Zonis. Zona etiam illa temperatior, gelida evadit, quando Sol, declinante in alterum tropicum cursu, illam derelinquit, & hyemem admittit, quia levioribus tantum luminibus tellurem illustrat & percutit. De suprema aëris regione, ejusque calore, quem ab igne etiam ficto mutuatur, temere etiam credendum, aut perit antiperistasis mirabilis. Quid? quod aëris elementum simplex etiam, purum, incorruptum, tantam vim, tam contrariam & molestam, in ipsis penetralibus, & tanquam mediis visceribus, injuste per antiperistasin pateretur. Sed jam pro certo cognitum & perspectum est, superiores locos, nubiferosque montes, veluti Alpes excelsiores, non magis aestate quam hyeme, intolerandis frigoribus inhorrescere. In superiori loco, aëri dicato, nihil tale existit, seu aëreae qualitates nullae illic existunt. nam & summa illic frigora, non substantia calida; & in frigidissimis locis humidi nihil subsistere potest, quin statim aut in frigida meteora, aut aquam concrescat. Sed quid? Suediae, Norvegiae, Scythiae, Lappiae, Groenlandiae altissimi montes nivibus sunt inaccessi, & omnes ad septentrionem, qui excelsi perinde ut Alpes, imis etiam convallibus nive & gelu obductis, aëreque infimo extreme rigescente. Inhorrescitne illic superior aër ex antiperistasi & contrariorum circumsistentia? At praeterea, quomodo inferioris regionis calores, ad duorum vel trium milliariorum altitudinem assurgentes, in calidioribus tantum mundi climatibus, tam vasti spatii frigus ingens adaugerent, imò illud ubique in tota interna vastitate aëris à polo ad polum confirmarent? Aërem volunt esse calidum & humidissimum, ut praedominantium nantium qualitatum unicuique elemento una concederetur. Ergone ab igne humor magis humescit? aut enim ab igne, aut ab aqua. sed aqua magis dare non potest, quam in se est: Ignis vero siccitatem potius induceret.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
