Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo 260
Unproofread scanNot analysed yet
Et perinde ac flumina plurimis, rivulisque &rapido cursu feruntur, fontibus torKk 2 Dig torrentibus uberius in unum tandem flumen decumbentibus: sic ventorum rabies, assiduis, frequentioribus, &perpetuis, à locis plurimis surgentibus, spiramentis invalescit. quare ab imis locis motus oritur; quanquam contingit aliquando, ut quae in nubem &humorem constricta sunt, parata in pluvias defluere, nova metamorphosi, &naturae conversione, in ventos rursus solvantur, ita ut quodammodo desuper demitti videantur. Exeunt ergo à terra per poros, insensibili transpiratione, venti, &in aperto vagantur; ubi vero exitus patentiores sunt, effluunt manifestis viribus, &sensus nostros feriunt vehementius. Nam in Comitatu Derbiae, montosa regione &lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes ventorum eruptiones existunt, ut injecta vestimenta, pannique, rursus magna vi efflentur, &altius in aërem efferantur. In Aber Barry juxta Sabrinam fluvium, in saxoso quodam clivo, apertis foraminibus qui aurem apposuerit, sonitus varios &flatus in terrae penetralibus exaudiet. Atque hi venti sunt, è terra effluentes, in ejus etjam cavernis quibusdam discurrentes; qui in aërem cum undique copiosius erumpunt, ex variis locis aut plurimis spiramentis nobis insensilibus exeunt, conglomerant sese, &commixtis viribus unam vel alteram regionem aut plagam invadunt. Hinc maria ante tempestates fremunt, attolluntur insanis fluctibus, efferentibus ventis, qui ab imis terris, marium fundamentis, exeunt.