# De mundo 260

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/260

Et perinde ac flumina plurimis, rivulisque & rapido cursu feruntur, fontibus torKk 2 Dig torrentibus uberius in unum tandem flumen decumbentibus: sic ventorum rabies, assiduis, frequentioribus, & perpetuis, à locis plurimis surgentibus, spiramentis invalescit. quare ab imis locis motus oritur; quanquam contingit aliquando, ut quae in nubem & humorem constricta sunt, parata in pluvias defluere, nova metamorphosi, & naturae conversione, in ventos rursus solvantur, ita ut quodammodo desuper demitti videantur. Exeunt ergo à terra per poros, insensibili transpiratione, venti, & in aperto vagantur; ubi vero exitus patentiores sunt, effluunt manifestis viribus, & sensus nostros feriunt vehementius. Nam in Comitatu Derbiae, montosa regione & lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes ventorum eruptiones existunt, ut injecta vestimenta, pannique, rursus magna vi efflentur, & altius in aërem efferantur. In Aber Barry juxta Sabrinam fluvium, in saxoso quodam clivo, apertis foraminibus qui aurem apposuerit, sonitus varios & flatus in terrae penetralibus exaudiet. Atque hi venti sunt, è terra effluentes, in ejus etjam cavernis quibusdam discurrentes; qui in aërem cum undique copiosius erumpunt, ex variis locis aut plurimis spiramentis nobis insensilibus exeunt, conglomerant sese, & commixtis viribus unam vel alteram regionem aut plagam invadunt. Hinc maria ante tempestates fremunt, attolluntur insanis fluctibus, efferentibus ventis, qui ab imis terris, marium fundamentis, exeunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
