# De mundo 261

William Gilbert, De mundo, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/261

LIBER. teriales, ventos expetunt, ad materiam & opificia varia confirmanda. Penetrant tunc venti tenuiores, praesertim boreales, humorem absorbent, macri gelidique; non aliter atque aqua congelata diminuitur. Vnde illud Virgilianum; Penetrabile frigus adurat. Sic indurantur ligneae tabellae, posteaquam non amplius à suis compaginibus recedunt dehiscuntque. Ventorum cessatio & interitus fit vel aestu Solis, & ardoribus meridianis, quibus halitus ille solvitur in tenuiorem aërem, vel ingenti frigore, cum cuncta nimia inclementia coeli rigent. Ita qui excitati sunt flatus, in pluvias transeunt; nascuntur vero continenter, reseranturque cum vis humidi coit, & condensatur. Nec solum venti in pluvias & imbres mutantur, sed imbres etiam motum eorum sistunt, incrassando, & depellendo, & objecta eorum mole refringendo, motumve impediendo. Sol oriens & occidens ventos movet, perinde etiam, & magis, meridianus, in frigidioribus regionibus; exoriuntur namque flatus ab exiguis caloribus. Ventus est halitus excrescens & praegnans, ampliora spatia petens. CAPVT IV. De ventorum qualitatibus, distinctionibus, & temperaturis. Orizon quatuor praecipuis sectionibus aequalibus distinguitur, transitu meridiani & aequinoctialis. quatuor hisce cardinales venti deputantur, Auster, Septentrionalis, Eurus, & Occidentalis: mediis intervallis loci etiam notantur, ita ut aliquando in duodecim, aliquando in sexdecim, aut plures terminos, integer Horizontis circulus dividatur; idque nominandi & distinguendi tanKk 3 edibzy G Googl tantum gratia, cum ab omni Horizontis puncto ventus advenire possit. Graeci à regionibus adjacentibus, unde illi sunt egressi, nomina imposuerunt, veluti Thrasciam, Africum, Olympium, Phaenicium, Hellespontium.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
