# De mundo 265

William Gilbert, De mundo, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/265

CAPVT V. De Ventis Orientalibus. PRientales venti, apud nos Anglos, frigidiores sunt, quia spirant subtiles, & penetrant, non tam propter moram cum Sole, quam quod à continenti Germaniae proveniunt; ubi venti multo subtiliores, quam in Insula nostra, quae plurimum nebulis & caligine obducitur. qui à proximo inde mari Germanico aestate refrigerantur aut temperantur. at hieme per se multo sunt frigidiores; cum terra continens multo sit hieme frigidior, vel in eodem parallelo, quam in Insula nostra; (maximi namque halitus & brumale frigus, & aestivales ardores temperant) plerumque sunt sereni, si aliis non fuerint mixti: nocent supra modum germinantibus fructibus, maxime vero maritimis locis, qui ad Orientem positi sunt; Mediterraneis vero locis, propria coeli clementia, & consuetis spiramentis immutantur; non ita in aliis regionibus inimici. CAPVT VI. De Ventis Meridionalibus. Eridionales venti, praecipue ipse Auster, plerumMque per universam Europam, tam in Insulis, quam continenti, humidus existit, & pluviarum socius, praecipue cum lenius flat. Qui namque à calidioribus ad frigidiores humentioresque regiones deferuntur halitus, facillime quiescunt: veluti à frigidis ad calidiores, extenuantur & solvuntur. Accedit maris mediterranei in longitudine ad Ortum extensio, ventos meridionales, vel maxime eos, qui à longinquo flant, halitu madido perfundens. Non enim in Iudaea, aut Mesopotamia, ita sunt humidi austri ob eam causam.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
