Latin
CAPVT
William Gilbert, De mundo 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT De Ventis Occidentalibus. Enti Occidentales nonnullis regionibus frigidiores sunt &humidiores, propter situm regionum, &quia contrario diurnae revolutioni cursu, minus cum Sole commorantur. Nobis tamen Anglis, qui Insulae Meridionalem partem incolimus, sereni existunt &frequentissimi; ita ut plus saepiusque ab Occidente, &ejus collateralibus, quam ab aliis tribus quartis adveniant. Sereniores, quia validi; omnium namque apud nos validissimi: frequentiores sunt &validi, quia à montibus Walliae, &tempestuosi Hibernici maris littoribus, ut &Insulae Hiberniae vaporosa regione. CADe observationibus Meteorographicis annorum.