# De mundo 266-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/266-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/266-2

CAPVT De Ventis Occidentalibus. Enti Occidentales nonnullis regionibus frigidiores sunt & humidiores, propter situm regionum, & quia contrario diurnae revolutioni cursu, minus cum Sole commorantur. Nobis tamen Anglis, qui Insulae Meridionalem partem incolimus, sereni existunt & frequentissimi; ita ut plus saepiusque ab Occidente, & ejus collateralibus, quam ab aliis tribus quartis adveniant. Sereniores, quia validi; omnium namque apud nos validissimi: frequentiores sunt & validi, quia à montibus Walliae, & tempestuosi Hibernici maris littoribus, ut & Insulae Hiberniae vaporosa regione. CADe observationibus Meteorographicis annorum.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
