# De mundo 273

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/273

CAPVT XIII. De Iridis coloribus & positionibus. Arietas illa in contraria positione colorum, quia contraria videntur quae referuntur ab aquis. Nam esto; sit nubium vel aëris talis temperatura, ut formas conciperent speculi modo, essetque arcus secundus, prioris idolum, (manifestum, quod in tali constitutione, fieret parallelus Solis, non Iris) sit illud concessum, quod exemplo exponit Clichtovaeus: Si quid, inquit, in longum porrectum superemineat aquae, quae speculum est natuin aqua superale, pars extra aquam inferior, apparet rior; & pars extra aquam superior, apparet inferior. Verbi gratiâ, si cultri mucro versus aquam vertatur, & manubrium versus coelum, in aqua cultri mucro & ferrum supereminebit, & manubrium subsidebit. Itaque sumatur ligneus stipes, in tres partes divisus, supremam puniceam, quae sit a, mediam viridem, quae b, & unam purpuream quae sit C, & aquae clarae superemineat; in aqua pars purpurea c apparebit suprema, pars viridis b media, & pars punicea a infima. Aërea ista demonstratio, sed non idonea, inepta, dignaque Aristotelica prorsus subtilitate. Sed quid tu Clichtovaee? cum universa rectilinea, an non invertitur etiam tota rei proportio & forma? vide quomodo tua demonstratio teipsum redarguat.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
