Latin
EX AVTHORIS OBSERVATIONE
William Gilbert, De mundo 278
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De fontibus. E fontibus, unde tantus tamque perennis aquaDrum cursus, jam dicendum. Aristoteles putat ex eadem causa in illis aquam oriri, ex qua supra terram in aëre oriatur. ita si illic frigoribus aër in aquam cogitur, ab eodem frigore, quod in terra latet, hoc ipsum evenire existimandum est; oririque non solum aquam, quae in ea secreta est, eamque fluere, verum etiam continenter oriri. Quae quidem sententia quomodo vera existit? Nam &vapidus in terra halitus in aquam mutatur, frigore non tam ipso, quam crassiori continenti, cum in rupes porosiores, in arenam humentem inciderint. Nec illud requiritur (ut nonnulli statuunt) ut sint amplae &spatiosae cavernae, quibus ingens vis aërea contineatur, quae in aquas transerat; Neque adeo attenuatus, ut apud nos, aër, qui tamen permeat humenti spiritu arenarum moles, qui, in humorem versus, scaturit venulis quamplurimis in canales ipso cursu elaboratos, ut in rupibus subterraneis &firmiori terra; in arena vero transcolatur, utplurimum absorbenda à proximis locis materia. In imis vero terrarum partibus, atque (ut ita dicam) centro proximioribus, maximam inesse aquarum vim necesse est. Tanti namque &perennes gurgites, quasi ad ipsa Plutonis Dog nis penetralia descendunt; quemadmodum horrendae maris charybdes juxta polum, tum in Oceano Septentrionali, &Occidentali, aliisque plurimis locis, quibus proculdubio aquarum vis magna, quae fluminibus in mare fertur, rursus ad prima fontium incrementa reducitur, elaborataque rursus spiritu &calore terrestris globi, ad ejus circumferentiam effertur.