Latin
CAPVT IX
William Gilbert, De mundo 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. De Aeris substantia &origine, systemate, &quantitate in natura. E eo igitur corpore, quod universam telluris circumfundit peripheriam, &ad incertam adhuc mortalibus altitudinem effertur, aërque omnibus uno nomine appellatur, ulterius inquirendum. Ac primum, sit-ne corpus in natura certum &sua origine stabilitum, an vagum &incertum, &telluris tantum ab humoris soluti impetu effluvium. Qui elementa constituunt quatuor in sublunari natura, hi illa volunt perfecta &absoluta principia, &corpora omnibus numeris, dimensionibus omnibus integra, forma absoluta &perenni. Plenam enim &integram naturam corpoream constituunt ex elementis à Lunae circulo ad centrum telluris. Sed de superiori opinione concepta de elemento ignis antea dictum.