# De mundo 28-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/28-2

CAPVT IX. De Aeris substantia & origine, systemate, & quantitate in natura. E eo igitur corpore, quod universam telluris circumfundit peripheriam, & ad incertam adhuc mortalibus altitudinem effertur, aërque omnibus uno nomine appellatur, ulterius inquirendum. Ac primum, sit-ne corpus in natura certum & sua origine stabilitum, an vagum & incertum, & telluris tantum ab humoris soluti impetu effluvium. Qui elementa constituunt quatuor in sublunari natura, hi illa volunt perfecta & absoluta principia, & corpora omnibus numeris, dimensionibus omnibus integra, forma absoluta & perenni. Plenam enim & integram naturam corpoream constituunt ex elementis à Lunae circulo ad centrum telluris. Sed de superiori opinione concepta de elemento ignis antea dictum.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
