# De mundo 28

William Gilbert, De mundo, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/28

Alioquin frigus intensum perpetuo per universum orbem terrarum & maris continuos faceret imbres, cum aër omnis in superiori loco refrigeratur, & gradatim in frigidissimum transit, tam in media quam in temperatis & extremis Zonis. At in media Zona siccitates sunt, quae à calore admodum attenuante inferiora oriuntur, supraque frigus intensum tenuia non condensat. In ultimis Zonis hyeme frigora perpetua, ut nulli oriantur copiosi vapores, nec aër crassioribus nimbis obscuretur. Quare manifestum est aquam oriri, cum aestu remittente, vapor in aquam crassescit & confluxu cogitur: nullo verò modo cum aër purus attenuatus calorem insitum amiserit, à frigore in aquam constringitur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
