Latin
EX AVTHORIS OBSERVATIONE
William Gilbert, De mundo 280
Unproofread scanNot analysed yet
Caucaso autem monti Lacus subjectus est, quem mare accolae vocant; hic enim multis &magnis fluviis influentibus, quod non habeat aliquid apertum, quo effundatur, sub terram se recipit, ac demum juxta Coracos è terra emergit, non procul ab eo loco, qui bathea, id est profunda ponti nominantur. Hujus autem immensa altitudo, sicut maris; quandoquidem nemo unquam, qui funem dimisisset, terram fundumque invenire potuit. Itaque procul à terra, circiter fere trecenta stadia longo intervallo, non tamen perpetuo, sed tribus tantum locis, dulcis aqua redditur. Ita Niger fluvius in Africa, &in Hispania Gaditanus, ad viginti aut amplius milliaria sub terra feruntur. Ex his ut plurimi ad magnam profunditatem in terras descendunt, ita adhuc in magis abditis recessibus multas subesse aquarum scaturigines verisimile est. Aristoteles putat, nullam aquarum molem tantam esse, aut posse à terra contineri, ut semper ab ea, quae in natura rerum est, depromeretur; quare fluviorum initia ex definitis certisque alveis non posse oriri. Quod verum esset, si non in alveos illos nova materia influeret, &terrarum venae ex suis visceribus, ut ab intestinis humani corporis venae, novum humorem non conciperent, fluorque ille &consumptio reciprocâ naturâ non restitueretur. Possunt igitur à suis intestinis copiis amplioribus emanare fontes, &oriuntur etiam à mutatione vaporum in terra adscendentium, tum etiam exsudatione humoris &aquae ex terra arenosa; quae terrae arenosae, praesertim eae, quae nobis in mari vivae dicuntur, imbibunt humorem marium, quae longa colatura fit dulcis, marisque charvbdes plurimis in locis ingentem aquarum vim apertis hiatibus absorbent. Hinc maria exonerantur, quae licet immensam fluminum vim concipiant, modum tamen servant, nec limites consuetos transeunt.