# De mundo 281

William Gilbert, De mundo, EX AVTHORIS OBSERVATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/281

Atque licet hoc observare ita exacte non possumus in magno mari & Oceano, mare illud Hyrcanum seu Caspium consideremus: in illud Volga fluvius aliique plurimi invehuntur tanta aquarum abundantia respectu ejus alvei, ut si quis ad camini similitudinem, ardentibus suppositis ignibus, ebullire totum mare fingeret, non daret tamen fabula tam veloci transmutatione aquarum in halitus illud posse exonerari. Perinde etiam in lacubus absconduntur fluvii plurimi in Africa. Stultum namque esset putare tantum halitibus excitatis illa inaniri. Primum, quia omnis vis pluviarum quae toto decidunt anno, per universum terrarum orbem, minime fluviorum abundantiam aequat. adde, quod regiones etiam, & terrestres loci, plurimam materiam vaporum suppeditant, pluviaeque ipsae, quae supra terras cadunt, rursus magna ex parte revertuntur, priusquam collectae rivulis, flumina mariaque ingrediuntur. In mare etiam delabuntur rursus pluviae: non dicam tantam aquarum copiam, quanta ab eo excitata fuerit, sed fere aequalem, aut non longe disparem; saepe namque in mari pluit. Humida etiam quaedam meteora, compassione naturarum, maria magis, quam terram perunt, veluti docent aquarum, fluminum instar, subitanei defluxus decidentes maxima mole, à nautis observati. Quod si ingredientibus ab aëre vaporibus, aqua in terra oriretur, longe major ex eorum sententia ingrederetur, quam exiret, vaporum copia; praeter eos etiam vapores, qui in nubes & pluvias transeunt; aut certe praepropero interitu totum Aristotelicum elementum aëris ante multa secula interiisset. Quare istae de fontium origine, ab aëre in montes accersito ineptiae, prorsus è Philosophia explodendae sunt. CADe fontium interitu, & eorum dissimilitudinibus variis, & terrarum ab aquis mutatione. T omnium rerum est vicissitudo & mutatio, ita & fontium. maria mutantur, terrarum fines alterantur, atque ubi olim tellus, nunc profundum mare, mariaque tellurem admittunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
