Latin
EX AVTHORIS OBSERVATIONE
William Gilbert, De mundo 282
Unproofread scanNot analysed yet
perinde in imis penetralibus terrarum venae mutantur, exsiccantur, obstruuntur, densantur, lapidescunt, liquantur, dehiscunt, aperiuntur. Quare post aliquot secula mutantur fontes, fluminaque etiam quae à certis quibusdam fontibus scaturiunt. Quae vero frequentiora habent initia, &variis plurimisque rivulis &fontibus implentur, (quorum ut alii inarescunt, sic alii erumpunt, uberiusque scaturiunt) manent in rerum natura, &longa hominum memoria per multa saecula celebrantur, ut Ganges, Indus, Euphrates, Nilus, Danubius, Rhenus, Rhodanus, Tigris, Iber, Thamesis. quanquam in his omnibus mutationes magnae existunt, alias quam apud seculum prius, perstant nihilominus, veteresque, ut plurimum, alveos retinent. Eorum tamen nonnulli inaruere, quod terrae etiam aliquando inarescunt; unde principia illa, &scaturigines, obrui necesse est. Terrae, quae olim humentes &paludosae, firmae evadunt, campique solidi, atque ita, ubi Troja seges, ita, ubi seges, nunc palus. Aegyptus olim Nili alluvio videbatur; sed sensim ac pedetentim, exarescentibus paludibus, homines finitima loca incolere coeperunt. Quare omnia Nili ostia, vel Aristotelis aevo, praeter unum Canopicum, opera &arte hominum facta, non ipsius fluminis videntur esse. Ita humentia in meliorem statum revocantur; quae autem prius fertilia erant, nimiâ siccitate confecta, tum denique deteriora evadunt.