Latin
CAPVT IV
William Gilbert, De mundo 290
Unproofread scanNot analysed yet
Sed demonstratione Scaligeri non eget res: nam est aperta, scilicet ut in mundi machina ipsa, pars aquae plurima sit extra locum suum, &terra multis pervia specubus eo in loco, qui &aquae debebatur, &à terra occupatus est, in terrae loca cava sese induit; quae cum sint angusta, neque tantam maris molem capere queant, compressa ea aquae portio ab extrinsecus incumbente mari, suasque jure loci repetente sedes, egredi, qua via possit, quaerit, quemadmodum aqua illa per tubulos faciebat; qua impressione fiunt aquarum exitus atque exilitiones, quae graeca origine à σκάπτω scatebrae appellantur; atque hae in suo loco quia non sunt, deorsum devolvuntur. Ista quidem Scaligeri plusquam subtilia, Cardanumque errantem plumbeo pugione insequitur. positum namque à nobis antea est, satisque demonstratum, tantam aquarum molem, mariaque, extra suum locum non esse; nec omnino ratio tenet, ut ex aquarum pondere, atque in tubulis vi adhibita aquae impellantur. Nam &eadem ratione, aqua illa copiosa in loco A, per tubulos BC, ejus ponderibus insitis, quibus deorsum natura fertur, excitare aquas possit in Butrinque, sine pellente alia vi; sed non facit: ergo nec mare idem suis ponderibus praescribit, nec ita directa sunt aquarum curricula, nec apertis cuniculis ingerunt &abscondunt sese ubique in mari (quanquam in nonnullis locis, latioribus meatibus ingrediuntur) nec ita interni aquarum cursus sunt omnes violenti.