# De mundo 291

William Gilbert, De mundo, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/291

Quare concludendum est, cum veteri Philosophia vera, à Graecis Philosophis parum intellecta, quam Salomon sapientissimus in hac controversia ostendit Flumina &c. Terrestrem globum unum corpus, terrarum & aquarum mutuis cohaerentiis & consensu esse connexum, defluere in terra humorem suis scaturiginibus naturaliter sursum, deorsum, circulariter inter viscera, effluere reseratis venis, defluere suis ponderibus, perinde ac longissimis fluminibus, vel in aperto circulariter moveri, antea demonstratum est, tum in mari ipso maximo, quod à Moluccis insulis per Caput bonae spei, ad Occidentales Indos, & ulterius in Septentrionem aquae fluant. Non est praetereundum (inquit Scaliger) quod à semimonacho inter convivas dicebatur, esse in terra venas, à quibus trahatur aqua, sicut sanguis trahitur è venis animalium; quod ille ad risum apponit Cardano pro bellariis. Sed derident Scaligerum hortulani nostri, qui ad irrigandas continuo madore plantas tenuiores, aquas faciunt adscendere, lintea tantum madida imponentes aquarum vasculis. qua arte aquae adscendunt, & more clepsydrae supra herbas decidunt; quod unum ingenium superat omnes ejus de mari & aquis subtilissimas subtilitates. Sic les namque etiam transeunt à mari in regiones & montes aquae: veluti sit olla a, aqua plena ad lineam b, linteus madidus, aut panni segmentum e, qui uno fine immittitur in aquam infra b, alio fine extra vas pendulus est: manifestum quod per e aquae continenter cadunt & destillant, adscendentes per c, imbibente panno humorem, & sequente aqua. Vbique terrarum aquae puteis effodiuntur; profundioribus tamen locis, gypseis, induratis, & calcariis, qui minus illas emittunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
