# De mundo 292-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/292-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/292-2

CAPVT VI. De montium causis. Vic disputationi convenire plurimum videtur aliquid de montium causis disserere, quae non aliae existunt, quam terrarum, regionum & marium. nam pie delirant, qui ex diluvio raptam subductamque terram, detectosque montes ab aquis in mare praecipitantibus, prodiderunt; tanta vecordia, ut ignorent, si montis altissimi fastigium, terrae subjectione nova sit aequandum superficie, universam terram, suis è sedibus, extra suum punctum revulsam, exhaustum iri. Astrorum vero operâ non fiunt; cur enim magis in Alpibus montes, quam in Belgis? in Pyrenaeorum terra, quam in Campania?

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
