# De mundo 294

William Gilbert, De mundo, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/294

Magneticae etiam conversiones certae & proportionatae fiunt à tellure integra, praeterquam in superficiaria labe. si ingens esset telluris cavitas, quae scaturigo esset aquarum, mancae omnes & nullius usus, aut fere nullae essent magneticae motiones. Oportet etiam circa centrum esse, quoniam undique per universum orbem terrarum effluunt fontes. At basim & fundamentum telluris ex aquae ingenti copia constare, fluidâ & incertâ consistentiâ, non omnino cum ratione consentit. Nam instabili incumberet terrarum globus sedi & firmamento, rumpique tandem, & frangi, & ingenti ruina residere debuit. Ita tanta aquarum moles spiritum semper emitteret perpetuum, & quasi immensum, ut concamerationem telluris rumpi necesse esset. Non tamen negamus, in terra hac, quam colimus, quibusdam in locis magnos esse specus, aqua & aëre plenos, unde subsidere terras, & mergi insulas, alias emergere & nasci, in mari aliquando, sed raro, contigit.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
