Latin
CAPVT VIII
William Gilbert, De mundo 295
Unproofread scanNot analysed yet
Nam mercatores Angli, qui quotannis superant Norvegiae &Suediae ultimas continentis oras, &in Muscoviam per Nicolai fanum tendunt sub altitudine 70 graduum, mare illud totum, in ortum sese extendens, non minus salsum habent, quam in mediis terrarum, Atlanticum Oceanum. Tum etiam, qui superioribus annis iter ad Catayam per Septentrionem &Occidentem quaerebant, glaciatis &rigidissimis maris sinubus, maria ubique salsa invenerunt. at quis illic Solis fervor, vel humorem evocans dulcem, vel exhalationem terrestrem exurens? hieme praesertim, in maximo Solis recessu, cum per mediam aestatem glaciatos montes solvere aut liquare nullo modo possit? Qui vero superato Tropico Capricorni, in circulum Austrinum cursum intendunt, per longissima Meridionalis hemisphaerii adhuc non bene explorata littora, salsum mare humanis usibus parum idoneum habent; definit tamen ibi, uti apud Arctos, Solis fervor. Mare salsum esse à Solis calore, falsum; nam perpetuo eaedem vires, quantum intenduntur ex hac parte aequinoctialis, diminuuntur ex altera; &ita contra. Quid ita tandem mare non evadit salsissimum, atque, ut ita dicam, sal ipse? non residet sal in mari, ajunt quod ima sunt dulciora, experimento urinatorum, &vasorum, quae in profundum dimittuntur clausa, ubi arte aperiuntur in locis profundis; quia &urinatores vitreis vasculis dulce extulerunt; &probat demissus cantharus cum operculo, idque operculum sublatum funiculo, ut ita mox impleto vase os denuo claudatur. flumina vero &imbres diluunt tantum maris salsuginem, non diminuunt. At sal si cresceret in dies, nec alias impediretur, quam dilutione horum, proculdubio in dies salsius evaderet, tandemque salsissimum.