# De mundo 297

William Gilbert, De mundo, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/297

Neque imae terrarum partes, aut penitiora viscera quanquam vim salis contineant ubique magnam, aquas immutant, aut salsas reddunt. Id quidam existimant necessario inde fieri, quod satis fixa & cohaerens in illis natura salis sit, nec diffluat humore; quemadmodum lapidum plurimi, qui plurimam salis & copiosam naturam continent. Vbi vero non firmatus sal, terraque non fixa scateat, simul & salsae scaturiunt, aliquando etiam salsissimae, in salinis scilicet, propter nobilitatem quaestus singulis fere terrarum provinciis concessae; qui fontes sunt salsi, & longius aliquando à mari effluunt. In fluminibus licet magni sunt arenarum acervi, hi tamen aut fixi sunt, aut pinguiores, aut perpetuae aquarum successiones saporem omnem salis diluunt. & sunt etiam flumina quaedam, aliis fluminibus minus sapida, sale quodam concepto & immixto: ut etiam lacus sunt, ut mare, salsi: veluti Galileum, quod vocant, mare; Syriacum vero, bituminoso sale etiam amarescit. licuit enim olim, ut nunc, in ejus terminis, salis & bituminis plurimas moles conspicere.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
