# De mundo 298-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/298-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/298-2

CAPVT X. De maris aestu fluxu & refluxu. Autè quidem ab Aristotele haec tota philosophia O praetermissa. Nam cum in aliis de maris difficultatibus sese vix expedire potuerit, hisce proculdubio fluctibus defecisset. ab illo, cum caeteri Peripatetici sibi lucem compararent, frustrati & illi, etiam suis luminibus privati, discedunt. nihil enim nisi obiter & inconsiderate à Veteribus de marino aestu litteris mandatum exstat. Recentiores rem aggressi sunt, sed infaeliciter, ut Fredericus Delphinus, lohannes Taysner, rem ipsam non attingunt, ordinem exponunt, rationem non proferunt. pessime Laevinus Lemnius, & ineptissime Scaliger rationibus aperire causas aggreditur; sed praecipuas non attingit, haeret in minimis & fallitur. difficile namque in hac philosophia & pauca esse cognita, cui non sunt aut pleraque, aut omnia. Quare cum à nemine, quod sciam, unquam litteris mandata ea sit, aut vere intellecta, majori cura & diligentia ex observationum regulis directionibusque, ab ipsis effectibus, ducente ratione ad causas tam abditas adspirare conabimur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
