# De mundo 298

William Gilbert, De mundo, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/298

Atque fontem non facile invenies, quin aliqua, licet minima saepius quantitate, aut salem, aut nitrum, aut halinitrum, aut alumen, aut cuperosum, aut lapidescentem contineat succum; quae omnia aut sales sunt, aut à salis variaque terrarum mixtione, & calorum temperie oriuntur: unde variis saporibus, dulcibus, amaris, acidis, astringentibus fontes sunt praediti: humanoque corpori, & alimentis conficiendis, idonei & salutiferi, aut inepti & exitiales; tum etiam ad varios morbos exstirpandos, non sine magno fructu saepius ab hominibus petuntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
