# De mundo 30

William Gilbert, De mundo, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/30

Sunt qui pro elemento ignis accipiunt, inter quos est Anaxagoras, & dictum putant ἀπὸ τοῦ αἴθειν, alii ἀπὸ τοῦ ἀεὶ θέειν à perpetuo motu. Quare Apulejus aetheris, inquit, appellatione coelum ipsum, stellaeque, omnisque siderea compago intelligitur; non, ut quidam putant, quod igneus sit & incensus; sed quod cursibus rapidis circumrotetur, quanquam & αἴθος aestus, calor. Ita in verbis nullius momenti controversiae quaedam existunt, cum aether saepius pro aëre, aliquando pro sublimiori magis materia ponatur; aër vero proxime circumfusam materiam designet. Sed nos non de verbis aut aliorum denominationibus, sed de rebus ipsis, quid in supremo magis loco repositum à natura sit, disputabimus. Atque sunt qui putant, aetherem in supernis, aëremque inferiorem, non materia differre, sed forma tantum, quae utrique ipsorum à conditore totius materiae, propriae cuique parti indita fuit; ita materiam utriusque esse primarium fluorem. Sed nos vacuo separato vere admisso, mundum totum nullo perpetuo fluore impleri declarabimus. fontes enim materiarum & acervi, sunt globi ipsi, & illis circumfusi, aut longius aliquando evocati fluores, quae effluvia à nobis dicuntur. CAdibzy G Google De motu Aëris.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
