# De mundo 304-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/304-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/304-2

CAPVT XIV. Luna non commovet maria per lumen, nec proprium, nec à Sole mutuatum. Iceat hic contra omnium adhuc opinionem, & senEsum, quaedam demonstrare, ut quibus viribus Luna maria commoveat, investigemus. Communis sententia est, ab omnibus recepta, Luminis vigore deduci aquas, attolli, & subsidere, qui vident in pleniluniis, cum pleno orbe lucet, magnos aestus fieri. At in noviluniis, silente sine lumine solari Luna, magni etiam, & vehementes, tam accessus quam recessus, fiunt. In quadris vero, cum dimidiato orbe splendet, omnium fiunt mized Oog minimi; quod ita otiosa & impotens lux illa sit, ut à prima apparitione, minori luce, & falcata Luna longe superetur. Praeterea non aliter, sub terra existente Luna, in pleniluniis, aliisque ad Solem configurationibus, turbantur maria, & efferuntur, quam supra Horizontem, aut in Meridiano. Accedit & illud, etiam iisdem & similibus configurationibus, non minores fieri aestus cum Luna exiguâ morâ supra horizontem, & parva altitudine ad Capricorni tropicum declinaverit, quàm cum sublimiora petens loca, & duplici etiam supra horizontem morâ, Cancri lineam attingit.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
