# De mundo 304

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/304

Iohannes Hagius quaerit causam à finitore, quod radii Lunares oblique respiciunt maria, atque ita calefactum mare commixtas exhalationes disgregat & dilatat, ab exhalationibus dilatatis augetur ipsum mare, & intumescit, cum erumpere voluit, excitatum à Luna; putatque etiam imprudens à novilunio, parum aut nihil, commoveri maria. Sed inutile hominis somnium istud, cum Luna in Tropicum Capricorni declinaverit, facile confutatur. Nam in altitudine 60. graduum, Luna aliquando ab horizonte non emergit, sed triduo aliquando latet, & tamen aestus maris bis viginti quatuor horarum spatio fiunt. Praetermissa igitur tanta scriptorum incuria & ignorantia, verum locum accessus continuati maris statuimus, Meridianum circulum; immutationis vero & recessus, Meridianum transeuntem per communem intersectionem aequinoctialis & finitoris regionis propositae.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
