# De mundo 306-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/306-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/306-2

CAPVT XVI. Fluxus & refluxus maris causa est motus terrae & diurna revolutio, quemadmodum & Luna. Stensum satis antea est, non à Lunae lumine maria commoveri; nunc vero causam ejus explicare conabimur. Haec autem una, & sola, & simplex est; sed variis nititur auxiliis, aut primis & primariis, aut secundariis, dariis, & ex accidenti. Duae sunt primariae causae, Luna, & diurna revolutio. De accidentibus vero, quibus variae dissimilitudines in singulis contingunt, postea dicendum. Luna non radio, non lumine, maria impellit. quomodo igitur? Sane corporum conspiratione, atque (ut similitudine rem exponam) Magnetica attractione.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
