Latin
CAPVT XVIII
William Gilbert, De mundo 311
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De varietate fluxus &c. TOngiora maris itinera, cum flumina mare ingreditur, Evaria faciunt pleni maris, &inaniti, tempora. veluti in Thamesi nostrae Insulae flumine, plenum est mare in plenis ostiis, ad finem terrarum, in meridiano posito sidere: Londini vero, Austro Occidenti: at adhuc amplius Richmondiae, in ipso Occidenti, quod longius à mari locus ille tardius advenientes amplectitur. quare in eodem flumine, eodem tempore, summae aquae, &imae, considerantur. Perinde etiam de aliis fluminibus sentiendum. Sed contingit etiam ob positionem terrarum, ut in Hispania vidimus, ad finem terrarum &in primis littoribus, aestum completum fieri in Austro Occidenti. fieri igitur potest, ut in fluminibus eorumque partibus interioribus, atque in mediis regionum positis, plena &absoluta sit accessio, cum Luna tunc in illo mari proximum adventum aquarum instruet, quae post novem horas adveniet: atque ita cum Luna in Occidente Boreali fuerit, aestus completus erit, qui tamen à Luna antea in Meridiano commovebatur.