# De mundo 311

William Gilbert, De mundo, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/311

CAPVT XVIII. De varietate fluxus &c. TOngiora maris itinera, cum flumina mare ingreditur, Evaria faciunt pleni maris, & inaniti, tempora. veluti in Thamesi nostrae Insulae flumine, plenum est mare in plenis ostiis, ad finem terrarum, in meridiano posito sidere: Londini vero, Austro Occidenti: at adhuc amplius Richmondiae, in ipso Occidenti, quod longius à mari locus ille tardius advenientes amplectitur. quare in eodem flumine, eodem tempore, summae aquae, & imae, considerantur. Perinde etiam de aliis fluminibus sentiendum. Sed contingit etiam ob positionem terrarum, ut in Hispania vidimus, ad finem terrarum & in primis littoribus, aestum completum fieri in Austro Occidenti. fieri igitur potest, ut in fluminibus eorumque partibus interioribus, atque in mediis regionum positis, plena & absoluta sit accessio, cum Luna tunc in illo mari proximum adventum aquarum instruet, quae post novem horas adveniet: atque ita cum Luna in Occidente Boreali fuerit, aestus completus erit, qui tamen à Luna antea in Meridiano commovebatur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
