Latin
CAPVT XX
William Gilbert, De mundo 313
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. De aestu fontium. IN Lagenia ditione, Walliae seu Cambriae, quae Insulae nostrae Occidentalis pars est, in Parochia de Kilken, fons est, qui distans à mari sex milliaria, singulis diebus bis, quemadmodum mare, impletur &inanitur: impletur cum mare recessit; inanitur cum accessit; quemadmodum in interioribus fluminum fieri solet, propter distantiam à mari. In comitatu Darbiae fons est aquae dulcis, dictus Tiddeswell, cujus aquae visae sunt saepius adscendere, quam descendere, ut mare solet; qui tamen per quadraginta milliaria à mari distat. In Hibernia in Connagtia, fons est erumpens in montis cacumine, longe à mari, qui statis temporibus, quemadby C admodum mare singulis diebus, aestuat, aquarum augmento &diminutione.