# De mundo 313

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/313

CAPVT XX. De aestu fontium. IN Lagenia ditione, Walliae seu Cambriae, quae Insulae nostrae Occidentalis pars est, in Parochia de Kilken, fons est, qui distans à mari sex milliaria, singulis diebus bis, quemadmodum mare, impletur & inanitur: impletur cum mare recessit; inanitur cum accessit; quemadmodum in interioribus fluminum fieri solet, propter distantiam à mari. In comitatu Darbiae fons est aquae dulcis, dictus Tiddeswell, cujus aquae visae sunt saepius adscendere, quam descendere, ut mare solet; qui tamen per quadraginta milliaria à mari distat. In Hibernia in Connagtia, fons est erumpens in montis cacumine, longe à mari, qui statis temporibus, quemadby C admodum mare singulis diebus, aestuat, aquarum augmento & diminutione.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
