Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 315
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. Quod lapides brevi tempore generantur, deque celeri rerum in lapides metamorphosi. IN Britannia nostra in foresta de Knaresborowe fons est cujus aquâ ligna, frondes, carnes, in lapides mutantur, postquam aliquod tempus in eo resederint. Iuxta rivulum inde aquae sunt, quae ex pendentibus rupibus destillant, in quibus imposita quaecunque temporis intervallo lapidescunt. In Germania in Saxonia varii sunt fontes, in quos immissa corpora lapidescunt. In montibus juxta Alderley prope Kingswod in Anglia, frequenter inveniuntur lapides, qui formam habent cochlearum &Ostreorum; at vulgus existimat ea fuisse illic à diluvio usque. Ipse inter multa mea rariora, domi silicem habeo durissimum, in cujus latere magna cochlea; cujus altera medietas eminet in lapidem durissimum conversa, altera vero in lapide absconditur. Cor etiam habeo animalis lapideum, ut etiam caput anatis; viperam etiam, aut alium similem viperae serpentem, in lapidem mutatum; quorum nunc tres vidi, qui reperiuntur in monte quodam Angliae borealis; lapides sunt ad duplam pugni magnitudinem excreti, quos dum indigenae frangunt, in medio, tanquam in ventre, serpens conglobatus cernitur lapideus, omnibus membrorum lineamentis absolutus. Dicunt illic vexatum tali peste populum, &à sancta quadam Diva omnes illos serpentes in lapides conversos: quae licet fabula ad pietatem ficta sit, tamen in lapides mutatos manifestum est. forsan frigoribus enecti &gelati permanserunt, donec terrae proximae partes concrescerent, atque ita &lapidibus intumulati ipsique etiam in lapides conversi sunt. In pago quodam Glocestriae in Anglia, plurimae sunt arbores, ut quercus, aliaeque, quarum radices lapideam naturam induunt; &tamen locus ille est arborum feracissimus. Iuxta Stonistratford in Anglia, fons est in quo ligna fiunt lapides. In Newnam etiam in comitatu Warvicensi, quae diutius permanserunt in fonte ligna lapide, tanquam cortice, investiuntur. Quare manifestum eit citam eorum generationem esse, nec ante multa saecula fuisse, nec ita semper longissimis temporibus concrescere, formasque induere non aliter, atque in humano corpore, calculi subito in perniciem mortalium generantur. FINIS.