# De mundo 32

William Gilbert, De mundo, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/32

Quare credibile potius, ab aëre Cometas non agi diurna revolutione, si infra Lunam fuerint; nec natura ita divisit corpora, ut supra Lunam caelestes essent alterius praestantioris naturae, concamerationes sphaeraeque, cum in utrisque spatiis, similia proveniant, oriantur & occidant; de quibus plura in Meteorologicis. Restat igitur ut in locis suis, ubi originem habuerunt, (in quibus vacuis cum nulla sit vectio, nulla deductio, ut nulla renitentia, ubi nulla realis vis, & à telluris transitu tota materia simul cum effluviis omnibus longe distat) derelinquantur, & versus occasum, ut reliqua coelestia corpora, ferri videantur. Cum verò à Sole, mundi motivi actore, luminibus aguntur, procedunt quasi insito quodam & peculiari processu. Quare nulla ratio est, aërem diurna volutatione rotari. videndum igitur qui alii sunt motus, quibusve viribus impellantur. Aër per se constantem nullum & certum habet motum: movetur autem cum fusus à calore humor in aërem convertitur, seu potius in magis rarum humorem: omnis enim aër humor est. Cum verò aqua in aërem vehementius & abundanter solvitur, tunc movetur ille aër ab origine principium ducens, proximumque aërem impellit nascens aër. Sic halitus ab ollis ferventibus, & in instrumento Heronis Spiritalium, spiritus, calescente intus humore, erumpit, follium validissime compressorum modo, validissimo impetu. Etiam in camino de carbonibus fumus excitatur, proxima impellens, & versatilia instrumenta agens. A Sole, terra mareque calent, assurgunt inde halitus: tellus etiam intus insitis caloribus solvit humores.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
