# De mundo 33

William Gilbert, De mundo, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/33

Posteaquam in aërem efferuntur, & fusionis impetus ad superiora desiit, repleta illa regio in proximam sese exonerat, & ita procedit, donec intra effluviorum limites aequali abundantia continet sese, aut actus solventis humoris acquiescit. E tellure assurgunt halitus per vices, ob varias causas; ita furit ventus modo robustior, postridie tranquilla & pacata omnia. Motus igitur ventorum, qui & aëris, cum humor dissolvens ampliora & proxima petit spatia, aërem pellens vehementior ex multa & subita resolutione: magis etiam intenditur motus, cum fluens materia inter duos montes, per angustiora transit, si latè ingrediatur: veluti aestus maris, cum sinum ingreditur amplum, qui in flumen angustum rectis viis erumpit, aquarum miram facit violentiam, (nos Anglice the Aiger appellamus) cursum vehementissimum & terribilem. Excitantur venti à tellure ipsa, à Solis lumine, quod maxime omnium impellit, à planetarum & astrorum luminibus & peculiaribus formis, à Lunae etiam non tam mutuato lumine, quam singularis virtutis conatu & synentelechia. Cum enim Oceani aestus à Luna commovetur, etiam & aër motu pellitur, cum assurgentis Oceani spiritus in aërem exhalat. Ita è firmiori etiam tellure spiritus ab ea evocantur. De ventis verò anniversariis, tum cur ab una vel alia potius regione, & Horizontis termino seu puncto, ventus nunc flaret hic, alias alibi, tum quae vera uniuscujusque venti causa, longe aliter quam Astrologi vulgares & Philosophi posuerunt, tunc manifeste declarabimus cum de Meteoris disputabimus. Ventus igitur fit ex fusione materiae, aut cum aër tali impetu impellitur; ob eamque causam per totam hyemem in extremis ad boream regionibus vix dibzy G Goog vix ullus unquam ventus percipitur, sed ut rigida & horrida, ita pacata & tranquilla omnia.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
