# De mundo 35

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/35

Nam cum positum sit, elementa simplied by C Oogle plicia esse corpora, pura & aliorum corporum nullâ mixturâ aut tabo coinquinata; aqua pura, clara, limpida, nullo odore aut sapore infecta, aut elementum esse, aut proxime ad naturam elementi accedere videatur. At haec minori quantitate sese ostendit, quam moles elementi requirit. Aliae verò aquae, quae mixturam quandam habere putantur, praevalent in rerum naturâ, & late profundeque dominantur: uti maria vastissima, quae salsa & turbulenta sensibus nostris percipiuntur. Unde Aristoteles locum elementi aquarum in mari posuit; sed ancipiti & incertâ sententiâ. Quem enim occupare locum mare cernimus, is maris locus non est, sed potius aquae: videtur tamen locus esse maris, quia quod salsum est, ratione ponderis in imo manet; quod potulentum est, atque dulce existit, in sublimi propter suam tenuitatem scandere assolet. Videndum igitur primum quid aquae, quid salsae aquae, quid dulces existant, & quem locum habeant. Globus hic noster, qui ex terra & aqua simul cum effluviis aliis constat, praecipue ex solida & firmiori parte primaria, magneticis imbutus est viribus. Hujus eminentias quasdam fluores alluunt, qui variis motibus huc illucque aguntur, per maris depressiora loca, per internas in superiori parte cavernas & fistulas, unde fontes erumpunt, & flumina in depressiora loca labuntur. (Hic etiam hi decipiuntur, qui subterraneas aquas esse infimas, maria media, flumina superiora judicant. nam licet in quibusdam locis aquae in puteis, usque ad ducentesimam orgyam reperiantur; tamen quia & terrarum illarum superficies longe altior est maris superficie, tum quia etiam maris ipsius profunditas major, omnium aquarum maxime in fundo subsidit mare. ) At telluris constantioris ampla & profundior moles, quam terram vocitamus, etiamsi dura, ligi ra, renitens, firma, & quasi sicca videatur, non tamen exsucca, arida, frigida est, & infrugifera, ut plurimi Philosophi, vana opinione inducti, existimant. Sed quemadmodum superiores ejus partes, ortu rerum & interitu confusae, humorem tamen ingenitum sensibus nostris prae se ferunt: nisi aliquando illud minus appareat, cum Sol ardentior tenuem imbibitum humorem fugaverit; ita telluris tota interna moles succum habet innatum, insitum ab origine prima, & suum. Ab ejus interioribus emergunt fluores attenuati halitusque, rursusque concipiuntur, imbibunturque. Ab isto motu actuque naturae fontes, flumina mariaque perennant.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
