# De mundo 37

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/37

nitrosae etiam glebae plurimae, Chalcanthum, Chalcitis, Sori, Misy, Sal Ammoniacum, Alumina, succi sunt, & salis naturam habent, omnesque metallorum venae cum sale oriuntur, omniaque apud nos corpora cremata salem ostendunt. Vagi enim, tenues & fluidi nimis succi non perennant in corporibus; crassiores igitur desiderantur & firmi; quales sunt qui salem prae se ferunt. Crassiores igitur ubique halitus de tellure emissi, qui nunquam in altum & aërem adscendunt, materia sunt salsorum. quae vero ex tenuioribus halitibus concrescunt, ut nubes & pluvia, raro aut nunquam salsa sunt: crassescunt enim ex tenuioribus in dulces aquas, non ab origine crassa & succosa proveniunt. Telluris igitur effluvia haec omnia sunt, mare, fontes, flumina, quemadmodum & aër circumfusus omnis, sicut facies sequentis figurae ostendit. Quod ae, s, botan Quod vero antiqui & recentiores humorem definiunt, ut id sit quod proprio termino non continetur, sed alieno, minus naturam humoris ostendit, nec verum est.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
