# De mundo 39

William Gilbert, De mundo, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/39

Ab illis subtiliores excitantur, ex quibus fontes & flumina: ridiculumque esset (ut solent) contendere, num mare sit elementum; an aqua fontana & fluvialis magis sit elementum, quia magis ad simplicitatem quandam accedere videantur, quia limpidae, clarae, tenuiores, non odoratae, nec sapidae. De maris autem prima origine, atque utrum in principio sola & uniformis terra fuerit; an ut nunc aquis circumfusa, quaestio est apud plurimos. Sed si in principio ad usum viventium creata fuerit, ita fuit disposita, ut nunc videmus, & aqua per partes eminentiarum fusa. quod si nullam unquam originem tellus habuit, sane posteaquam Solis & siderum luminibus & influentiis concussa fuit, terrra tunc primum fluores emisit suos, & plurima in superficie varietate floruit. Sed nos primordia mundi & divinam Mosaicam de ejus fabrica narrationem amplectimur, quae nostris principiis omnibus nusquam est adversa: atque divinus ille Scriptor nusquam elementorum commemoravit fabricam, sed caelum & terram creavit tantum Altissimus, non coelum & quatuor elementa. Aquae in rerum initiis in terrae sinus sunt congregatae, & maria appellatae, à tellure tamen prognatae & effusae. Succi, qui è tellure fluunt, salsi sunt. Mare igitur salsum non ab exhalationibus, non quod tenuior materia evocatur Solis lumine & radiis: fontium vero quod sublimantur, ut pluviae, aquae dulces evadunt. Sic & puteales, quae ab aëre originem ducunt, aut pluviis, ut multis experientiis apparet. Sic & aër Dig & aër sine salsedine, aut sapore, sentitur; crassioris enim substantiae natura gustum movet. Ita & inodorus aër, nisi putido aut alieno halitu afficiatur. Aquae aut terrae non inest frigus, ut Peripatetici volunt, sed calores utraque habet insitos & proprios. Motus aquarum circularis est, & perennis, tam marium quorundam, ut ab ortivo Oceano per promontorium Bonae Spei, quam fluviorum. Nilus enim in circulo movetur, non propter descensum: nulla enim altitudo descensum facere potest à fontibus Nili ad Nili ostia.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
